Del Libror Cathemerinon, IX: Hymnus omnis horae 

Da, puer, plectrum, choraeis ut canam fidelibus 
dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia.

Hunc camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra. 

Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus

infulatus concinebat uoce corda et tympano, 

spiritum caelo influentem per medullas hauriens. 5 
Facta nos et iam probata pangimus miracula,

testis est orbis nec ipsa terra quod uidit negat,

comminus deum docendis proditum mortalibus. 

Corde natus ex parentis ante mundi exordium, 

alfa et v cognominatus, ipse fons et clausula

omnium quae sunt fuerunt quaeque post futura sunt. 10 
Ipse iussit, et creata, dixit ipse, et facta sunt

terra caelum fossa ponti trina rerum machina,

quaeque in his uigent sub alto solis et lunae globo. 15 
Corporis formam caduci, membra morti obnoxia

induit, ne gens periret primoplasti ex germine,

merserat quam lex profundo noxialis tartaro. 

O beatus ortus ille, uirgo cum puerpera

edidit nostram salutem feta sancto spiritu 

et puer redemptor orbis os sacratum protulit! 20 
Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,

quidquid est uirtutis usquam psallat in laudem dei,

nulla linguarum silescat, uox et omnis consonet. 

Ecce, quem uates uetustis concinebant saeculis, 

quem profetarum fideles paginae spoponderant,

emicat promissus olim; cuncta conlaudent eum! 25 
Cantharis infusa lymfa fit Falernum nobile,

nuntiat uinum minister esse promptum ex hydria,

ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis. 30 
“Membra morbis ulcerosa, uiscerum putredines

mando ut abluantur” inquit, fit ratum, quod iusserat.

Turgidam cutem repurgant uulnerum piamina. 

Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina

inlinis limo salubri sacri et oris nectare; 

mox apertis hac medella lux reducta est orbibus. 35 

Increpas uentum furentem quod procellis tristibus

uertat aequor fundo ab imo uexet et uagam ratem;

ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur. 

Extimum uestis sacratae furtim mulier attigit, 

protinus salus secuta est; ora pallor deserit,

sistitur riuus cruore qui fluebat perpeti. 40 
Exitu dulcis iuuentae raptum ephebum uiderat,

orba quem mater supremis funerabat fletibus;

“Surge” dixit; ille surgit, matri et adstans redditur. 45 
Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum

Lazarum iubet uigere reddito spiramine;

faetidum iecur reductus rursus intrat halitus. 
… 
Tu cibus panisque noster, tu perennis suauitas; 

nescit esurire in aeuum qui tuam sumit dapem,

nec lacunam uentris inplet, sed fouet uitalia. 61 
Clausus aurium meatus et sonorum nescius

purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula, 

uocibus capax fruendis ac susurris peruius. 65 
Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,

lingua fatur quam ueterna uinxerant silentia,

gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum. 

… 
Sol refugit et lugubri sordidus ferrugine

igneum reliquit axem seque maerens abdidit; 

fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos. 80 
Solue uocem, mens sonora, solue linguam mobilem,

dic tropaeum passionis, dic triumfalem crucem,

pange uexillum notatis quod refulget frontibus. 


Tunc patres sanctique multi conditorem praeuium 

iam reuertentem secuti tertio demum die

carnis indumenta sumunt eque bustis prodeunt. 97 
Cerneres coire membra de fauillis aridis, 

frigidum uenis resumptis puluerem tepescere,

ossa neruos et medullas glutino cutis tegi. 100 
Post, ut occasum resoluit uitae et hominem reddidit,

arduum tribunal alti uictor ascendit patris

inclytam caelo reportans passionis gloriam. 105 
Macte iudex mortuorum, macte rex uiuentium,

dexter in parentis arce qui cluis uirtutibus,

omnium uenturus inde iustus ultor criminum! 

Te senes et te iuuentus, paruulorum te chorus,

turba matrum uirginumque, simplices puellulae 


uoce concordes pudicis perstrepant concentibus. 110 
Fluminum lapsus et undae, litorum crepidines,

imber aestus nix pruina, silua et aura, nox dies

omnibus te concelebrent saeculorum saeculis!